has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab
omni inquinamento carnis et spiritus perficientes
sanctificationem in timore Dei
capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem
circumvenimus
non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus
nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro
vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni
tribulatione nostra
nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro
nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in
adventu Titi
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo
consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium
vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis
gauderem
quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et
si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos
contristavit
nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati
estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut
in nullo detrimentum patiamini ex nobis
quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in
salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem
operatur
ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam
in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed
indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed
vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse
negotio
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit
iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam
sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus
est spiritus eius ab omnibus vobis
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum
confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et
gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis
omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore
excepistis eum
gaudeo quod in omnibus confido in vobis